HARPOCRATIS Dei pridem effossa est imaguncula ex Mutinensibus ruinis

HARPOCRATIS Dei pridem effossa est imaguncula ex Mutinensibus ruinis
HARPOCRATIS Dei pridem effossa est imaguncula ex Mutinensibus ruinis
quae ita erat efficta. Puer erat imberbis, nudus, qui dextrâ indice os obsignabat, sinistrâ vero deorsum exstentâ sustinebat cornucopiae sursum ad aurem pertingens, frugibus refertum, inter quas eminebat nux pinea. Dei vero caput mitrâ Aegyptiacâ redimi videbatur, aut aliquantulum in altum erecta desinebat in duas quasi volucres. Ei Deo lentes et primitiae leguminum offerri solebant. Illi etiam perseam arborem dicavit Aegyptus, quod eius arboris frondes linguae, fructus autem cordi sit quam similimus. Natalis Comes. Roslaeus. Mystagog. Carrerius, de Imagin. Deorum, Nic. Lloyd.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”